Filius unius anni erat Saul cum esset in regno, et duobus annis regnavit. Elegit sibi tria millia in Israel, id est, cum regnasset per annum et post duos annos, quasi post tres annos, elegit sibi, etc. Et erant duo millia cum Saul in Machmas et in Bethel; mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin, quae fuit urbes Phinees filii Eleazari. Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa, id est locum munitum, in quo posuerunt Philisthaei custodes tanquam dominantes in Israel, et tunc erexit se Israel adversus Philisthiim. Quo audito, Philisthaei congregati sunt ad pugnandum contra Israel triginta millia curruum, et sex millia equitum, et vulgus innumerabile. Et ascendens Saul in Galgala convocavit populum et Samuelem ad consulendum Dominum. Et cum exspectaret Samuelem septem diebus, juxta condictum, dilapsus est ab eo populus; et timentes absconderunt se in speluncis, et in abditis, et in antris; Hebraei quoque transierunt Jordanem. Quidam erant in Israel, sic appropriato vacabulo dicti. Qui prae timore creduntur descendisse in castra Philisthiim ad obsequendum eis. Cumque vidisset Saul moram sibi damnosam septima die obtulit holocaustum et pacifica. Cumque complesset, ecce Samuel veniebat, et arguens Saulem ait: Quid fecisti? Respondit Saul: Populus subterfugiebat, et tu non veneras juxta placitos dies; timui ne hostes ascenderent ad nos, priusquam placarem faciem Domini, et necessitate compulsus obtuli Domino. Videtur Saul peccasse, quod sine Samuele obtulit holocaustum Domino ad consulendum. Unde quidam, ut supra diximus, dicunt septem dies quos dixit Samuel, non esse exspectationis, sed oblationum in consecratione regis, et dicunt nunquam sine eo esse offerendum ad consulendum Dominum. Verumtamen ut oblationes septem dierum fierent, pro sacerdote legitur, pro rege vero non memini me legisse. Ad hoc valde mirandum est, cum jam bis inunctus esset Saul in regem, quod in neutra illarum fuit oblatio talis pro rege. Et ideo dici potest Samuelem sic mandasse, ut, cum vellet Saul immolare ad consulendum Dominum, citaret ipsum, ut ostenderet ei quae facturus esset; et post citationem si moram faceret, exspectaret eum septem diebus. Saul vero diem citationis annumeravit in his septem, et non exspectavit eum nisi sex diebus. Et addidit Samuel: Nequaquam regnum tuum ultra consurget; sed quaesivit sibi Dominus virum juxta cor suum, ut regat populum ejus. Abiit Samuel in Gabaa Benjamin, et egressus est Saul cum populo obviam Philisthaeis, nec erant cum eo nisi sexcenti viri, et Jonathas filius ejus. Porro faber ferrarius non erat in Israel; caverant enim Philisthaei ne facerent Hebraei gladium, aut lanceam. Et descendebat Israel ad Philisthiim, ut exacuerent acies omnium ferramentorum usque ad stimulum corrigendum, id est ad emendandum et exacuendum. Vel ita, ad stimulum, qui est ad corrigendum, subaudi, boves. Cumque venisset dies praelii non est inventus ensis, vel lancea in manu totius populi, excepto ense Saul et Jonathae. Et fecit Saul arcam Domini afferri juxta castra, et Achias filius Achitob fratris Ichabotd portabat ephod.